Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 106


et hominem. Mediator autem qui unitatem pacis facere intendit, unus congrue
debet esse. Tertio propter unitatem ipsius assumentis: sicut enim decuit ut divina
natura tantum in uno supposito incarnaretur, ita decuit ut una natura individua
assumeretur: sic enim unius ad unum decenter facta est coniunctio. Quarto
propter dignitatem ipsius Filii incarnati, «ut sit ipse primogenitus in multis fratribus»,
Rom. 8, 29, in spirituali generatione, sicut etiam est primogenitus creaturae
in rerum emanatione ab uno principio. Haec autem primogenitura sibi
non competeret, si plures numero humanae naturae assumptae essent.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod per Incarnationem proprie assumitur natura,
ut infra patebit: proprie etiam et primo curatur peccatum
naturae. Unde si aliqua natura assumptibilis non est, curabilis non est.
Non tamen oportet ut si haec natura individua non assumitur, quod suppositum
huius naturae non curetur: quia per hoc quod natura in aliquo individuo
assumpta est, praeparatur curatio omnibus qui similem naturam habent; sicut e
contra per hoc quod una persona infecit naturam humanam quae in ipso erat,
in omnes homines peccatum transmisit.
Ad secundum dicendum, quod sicut bonitas divina, quae in creatione rerum se
manifestat, omnibus se communicat, non tamen aequaliter; ita etiam prout se in
Incarnatione manifestat, praecipue quantum ad dilectionem humani generis,
omnibus se communicat, non tamen eodem modo et aequaliter, sed uni per gratiam
unionis, aliis per gratiam adoptionis, qui gratiae non repugnant.
Ad tertium dicendum, quod aliquid debetur humanae naturae dupliciter: vel ut
sibi essentiale, et hoc invenitur communiter in omnibus naturam habentibus
humanam; vel ut superadditum essentialibus principiis, sive sit per gratiam
acceptum, sive operibus acquisitum; et hoc non invenitur communiter in omnibus
naturam habentibus: unde ratio non procedit.
Quartum concedimus.
Solutio II
Ad secundam quaestionem dicendum, quod non fuit decens ut aliunde quam de
stirpe Adae, Filius Dei humanam naturam assumeret, praecipue propter tria.
Primo ad servandum iustitiam satisfactionis. Si enim de genere Adae non fuisset,
ad eum non pertineret pro peccato Adae satisfacere. Secundo ad perfectam
reintegrationem dignitatis Adae, qui hoc habuit ut ipse et suum genus nulla alia
creatura indigeret, quasi sustentante et salvante: et hoc generi eius redditum
non fuisset, si redemptus fuisset per aliquem qui ad genus eius non pertineret.
Tertio ad servandum dignitatem specialiter ipsius Adae, qui in hoc quodam
modo imaginem Dei singulariter habuit, ut sicut Deus, cum sit ens primum,
omnium entium principium est per creationem; ita etiam Adam, cum sit primus
homo, est principium omnium hominum per generationem; quod sibi deperiret,
si Christus non de eius genere homo fieret.

Torna all'inizio