Alexander Telesinus: De rebus gestis Rogerii Siciliae regis (1127-1135)

Pag 88


oriens, cepit post festinanter a superficie terre usque ad staturam
unius perfecte etatis hominis sublevari; denic cumulus ipse
versus in petram ad unius longitudinem haste, postea supercrescens,
tandem ita stare conspiciebatur. Verum universi populi qui
astabant, videntes vitem ita ad nichilum funditus conversam
atque de eodem loco quo vitis ruerat cumulum exsurrexisse,
simul omnes interpretabantur dicentes: "Ideo certe
vitis hec vento interpellente corruit quatenus de ipsius quo cecidit
loco cumulus iste consurgeret". Ad hec presbyter a sompno
expergefactus mirabatur valde sompnium illud, nesciens tunc
quod in eo protenderetur. Modo vero Rogerio triumphum
seu coronam adepto, presbyter sompnium illud reminiscens in
eodem ipso asserit absque ulla ambiguitate completum, videlicet
vitem illam cito exsurgentem citoque proruentem Guyllelmum
ducem, qui vitam cito finivit; cumulum autem de loco vitis prodeuntem
versumque in petram, Rogerium in loco eius substitutum
summamque regni consecutum fortitudinem significans.
Cuius quoque coniecturam et nos verissimam approbantes,
opportunum duximus fore vissionem istam subscribendam, uti
ab omnibus, ut iam dictum est, vere sciatur Rogerium non
fortuitu, sed divine electionis gratia regiam in se suscepisse dignitatem.
Si quis tamen ex his tribus sompniis verum aliquid esse ambiguerit,
animus eius ad ambiguendum minime assentiat, quoniam
si in eis aliquid dubitarem, a me litteris tam accurati[u]s studiosiusque
nequaquam retexerentur.

Torna all'inizio