Bene Florentinus: Candelabrum

Pag 80

libro II


quia extimat ut gemme nitor et auri splendor ab omnibus videatur.
(6) Servum alio et alio nomine nunc appellat, ut credatur
ab ignorantibus quod habeat multos servos. Aliud absconse
puero precipit, aliud in aperto. Bibenti hospiti sic blanditur:
Scipho ligneo sis contentus, quia oportuit me vasa argentea
commodare'. (7) Sic possunt et his similia inveniri et est utilis
iste color in mediocri et attenuata figura.
63. (1) SERMOCINATIO.
(2) Sermocinatio est cum alicui persone sermo attribuitur sue
conveniens dignitati, (3) ut de Christo legimus et Iudeis. Ipse
enim dicebat: 'Demonium non abeo' et in cruce pendens
aiebat: 'Domine ne statuas illis hoc peccatum'. (4) Ipsi vero
dicebant: 'Demonium habes'. Item: 'Alios salvos fecit, se
ipsum salvum facere non potest. (5) Si filius Dei est, descendat
de cruce'. (6) Similiter hac exhornatione utimur sic loquentes:
'Si hoc audiverit aut sciverit pater tuus, quid eum dicturum
credis?'.
(7) Multum valet hec exhornatio, quoniam aliter liber, aliter
servus, aliter peritus, aliter imperitus, aliter iuvenis, aliter senex
introducitur ad loquendum, (8) iuxta illud: "Intererit multum
Davusne loquatur an heros" .

Torna all'inizio