domus. Nam cum in domo perfecta sint tria regimina,
oportet hunc librum tres habere partes. in quarum prima
tractetur primo de regimine coniugali: in secunda de
paternali: in tertia, de dominativo. Haec autem tria
regimina bene cognoscere maxime decet reges et principes;
quia eis diligenter inspectis, magnum adminiculum
habebunt, ut bene sciant regere regnum, et civitatem.
Quod homo est naturaliter animal coniugale.
et quod nolentes nubere, non vivunt
ut homines, sed vel vivunt ut
bestia, vel vivunt ut dii.
Cap. VII.
Dicebatur in praecedenti capitulo, tria esse determinanda
in hoc secundo libro, in quo agitur de regimine
domus, secundum quod in ipsa domo tria contingit
esse regimina. videlicet, coniugale, paternale, et dominativum.
Inter haec autem regimina, primo agendum
est de regimine coniugali: quia secundum Philosophum
I. Politic. in communitate domestica, primum oportet
congregare marem, et foeminam. Est autem hic ordo
rationabilis. Nam primo aliquid generatur, secundo
conservatur in esse; tertio perficitur, et potest sibi simile
producere. Communitas ergo maris et foeminae,
quae est propter generationem, est prima pars domus, et
praecedit communitatem domini et servi, quae est propter
salutem et conservationem; et etiam praecedit
communitatem patris et filii, quae non respicit domum
primam, vel domum quocunque modo sumptam,
sed domum habentem esse perfectum. Primo ergo dicendum
est de regimine coniugali, quod respicit communitatem
viri et uxoris, quam de regimine dominativo,
|
|