De verbo impersonali 
Verbo impersonali tempore praesenti amatur, praeterito inperfecto 
amabatur, praeterito perfecto amatum est vel fuit, praeterito plusquamperfecto 
amatum erat vel fuerat, futuro amabitur. 
Inperativo <modo tempore praesenti> ametur, futuro amator. 
Optativo modo tempore praesenti et praeterito imperfecto 
ut<inam> amaretur, praeterito perfecto et plusquamperfecto utinam 
amatum esset vel fuisset, futuro utinam ametur. 
Subiunctivo modo <tempore praesenti> cum ametur, praeterito inperfecto 
cum amaretur, praeterito perfecto cum amatum sit vel fuerit, 
praeterito plusquamperfecto cum amatum esset vel fuisset, futuro 
cum amatum erit vel fuerit. 
Infinitivo inpersonali tempore praesenti et praeterito inperfecto 
amari, praeterito perfecto et plusquamperfecto amatum esse vel fuisse, 
futuro amatum iri. 
Gerundia vel participalia nomina sunt haec: amandi amando 
amandum. 
Supina sunt haec: amatum amatu. 
Quot participia trauntur ab hoc verbo activo? Duo. Quae? Praesentis 
temporis et futuri. Da praesentis. Ut amans. Da futuri. Ut amaturus. 
Amans unde formatur? A prima persona praeteriti inperfecti 
indicativi modi. Quo modo? Amabam bam in[n] ns fit amans. Amaturus 
unde? Ab ultimo supino. Quo modo? Amatum amatu addita rus 
fit amaturus. 
Verbum passivum amor amaris vel amare amatur, et pluraliter 
amamur amamini amantur; praeterito inperfecto amabar amabaris vel 
amabare amabatur, et pluraliter amabamur amabamini amabantur; 
praeterito perfecto amatus sum vel fui es vel fuisti est vel fuit, et pluraliter 
amati sumus vel fuimus estis vel fuistis sunt fuerunt vel fuere; 
praeterito plusquamperfecto amatus eram vel fueram eras vel fueras 
erat vel fuerat, et pluraliter amati eramus vel fueramus eratis vel fueratis 
erant vel fuerant; futuro amabor amaberis vel amabere amabitur, 
et pluraliter amabimur amabimini amabuntur. 
De inperativo. Imperativo modo tempore praesenti ad secundam 
et tertiam personam amare ametur, et pluraliter amemur amamini
  |  
  |