Boncompagnus de Signa: V tabule salutationum

Pag 11


publica strata. Unde si aliquis in salutatione dicat scolasticis
disciplinis deditus, eadem ratione posset dicere existens Bononie,
volens ire Parisius, habens paucos denarios et sic posset
facere unam compositionem mendosam. Dico ergo firmiter
quod non sunt in salutationibus aliqua verba ponenda nisi
solummodo que ad optationem salutis pertinere videantur.
Vel aliquid in loco salutationis est ponendum salutationis
contrarium vel prorsus silenda est salutatio si scribat illis quibus
merito debeat denegari. Et notandum est quod non debet in
salutationibus aliquid de facto narrari quoniam salutatio nihil
aliud est quam optatio salutis. Quod autem Paulus apostolus
narrando salutabat non est trahendum ad consequentiam
quia ebreorum consuetudinem imitabat et frequentius in
secunda persona salutabat quod nos hodie non facimus quia
ecclesia romana ipsum in his nullatenus imitatur. Preterea
salutatio et narratio sunt opposita et non habent aliquid commune
in officio nisi quod sunt unius corporis membra id est
epistole. Nam oculus, lingua, manus, pes in corpore uno
consistunt et sunt unius corporis membra, non tamen idem officium
habent. Actio enim in naturis membrorum certum et
prefixum habet terminum ut officium sibi destinatum perficiat
et alienum perficere non possit. Sic ergo quelibet pars epistole
le locum teneat condecentem et per alterius agrum non presumat
temere pertransire.
Explicit I Tabula

Torna all'inizio