Iohannes Boccaccius : De montibus, lacubus, fluminibus, stagnis et paludibus, et de nominibus maris |
DIANA fluvius est apud Camarinam, cuius aque nisi pudice
hauste sint in unum corpus cum vino non coeunt.
DIARDES fluvius est qui ab ultimis Yndie veniens crocodillos
ut Nylus et delphinos atque alias gentibus incognitas beluas
alit. In Gangem tandem elabitur.
DIPSAS fluvius ex Tauro monte cadens.
DRINUS fluvius est apud Illyrios, cuius in ripis Monivolanum
oppidum, quod antea Colchinum dictum est eo quod a
Colchis sit conditum, et Scodra Illyricorum. Cadit enim ex
palude Lygnisti.
DRAVUS est Pannonie fluvius, et in Danubium labitur.
DRICA fluvius apud Dacos, et in Danubium finitur.
DRUENTIA fluvius est ex Alpibus fluens et apud Allobrogos
in Rhodanum sese mergens, transitu pre ceteris Gallie fluminibus
difficilis. Nam cum maximam aque vim vehat, nullas tamen
naves patitur eo quod nullis includatur ripis, sed in amplum
hic et ibi et ulterius postea alveos faciens atque permutans
et assidue glareosa saxa revolvens nullam etiam expedito
pediti viam violentissimus prebet tutam. Quem Druentiam
nuncupari arbitror quia obices diruat omnes. Nove quidem
Babiloni propinquus est.
DUDRA fluvius est a Tauro defluens monte, quam quidam
scribunt Cludra.
DUDER fluvius Minoris Asye est haud longe ab Antiochia,
cuius in ripis Meandropolis et Eumenia oppida fuere, Meandro
flumini propinqua.
DURIUS Hispanie Ulterioris est fluvius, a quo Lusitania incipit.
Is enim ultimi promontorii radices abluit.
EAS fluvius est a quibusdam Adusa vocatus, quem quidam
dicunt ab Hystro moveri et apud Apolloniam olim Corinthiorum
coloniam in Epyro posita fluere et in Yonio misceri
salo.
EBENOS seu EVENOS fluvius est, quem Centaureum aliqui
nominant eo quod in eo Nessus centaurus ob raptam a se
Deianiram ab Hercule confossus sit; qui in mare effluens habet
in ripis Lirnesos et Miletos.
|
|