domni Pandolfi filio eius, mense februario, tercia indiccione. 
Brevem recordacionis factum a me Paulus, abbas cenobii Sancti 
Vincencii, qualiter in civitate Alarino, ante presenciam Aczoni iudicis, 
et abbatis, aliisque bonis hominibus dedi ego Claffoni iudici ipse 
territorie de Campora, finibus Larinensis, que sunt pertinentes nostri 
cenobii, ut laboraret, et frugiaret ille amodo et usque ad annos 
.XXVII., per finis sicut hic dicimus: ex una pars finis rivus Turture; 
ex alia parte finis rivus Tanolfi; a tercia parte finis rebus Claffonis 
iudicis, et de consortis eius, quomodo vadit per ipsam viam, 
que descendit ad Fontana Rotunda; a quarta parte finis via puplica, 
que vadit ad Termole: per hec vero finis dedit illud eiusdem Claffoni 
iudici amodo et usque ad annos viginti septem, sicut scriptum eius 
continet. at ille guadiam dedit michi, et mediatorem posuit Erchempertus 
clericus germanus suus, eo tinore ut annualiter daret michi, 
meisque posteris censum decem solidos ille et suos heredes. quod 
si noluerit illud adimplere et causacionem, vel intencionem inde 
nobis emiserit, placito nobis emisit in ipsa guadia, et supradicto 
mediatore positus daret michi, mei[s]que posteris ipse suprascriptus 
Claffo iudex, suisque heredibus viginti solidos Constantinos ex auro, 
et per invitis adimpleret nobis, sicut supra legitur. Pro quibus 
hunc brevem scripsi ego Befanius clericus et notarius, et ibi fuit 
in civitate Alarino. Ego qui supra Claffo iudex. Ego qui supra 
Aczo iudex et abbas. Ego Erchempertus clericus.
  |  
  |