Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

330


pape, qui Calixto successerat. moderno autem tempore, scilicet
anno Domini .Mo.CCo.LXXVIIIo., nobiles viri de Auria
ecclesiam illam antiquam destruxerunt et pulchriorem in loco
ulteriori edificaverunt. cum vero in troina ecclesie ymago
pulcherrima Christi ab antiquo depicta esset, dolentes si talis ymago
debeat destrui, taliter sunt ingeniati, quod illam troynam
salvam et integram cum illa ymagine per brachia .XXV. traxerunt
et eam in fundamento, ubi modo est, stabiliter collocaverunt.
anno autem Domini .Mo.C.XXIXo. Ianuenses galeas .XVIII.
contra Pisanos armantes, usque Messanam ad eos inquirendos iverunt
et, cum burgenses illi Pisanos adiuvarent, Ianuenses ipsos Pisanos
et burgenses extra burgum Messane usque ad palacium regis
expulerunt, et ibi navem unam mercibus preciosis onustam ceperunt
et Ianuam deduxerunt. capitula duodecime partis.
Sequitur pars duodecima, in qua ponuntur nomina, tempora et
ordines archiepiscoporum, qui in civitate Ianuensi usque ad nostra
tempora extiterunt. et ista pars tot habet capitula, quot ibi

Torna all'inizio