Desiderius abbas Casinensis: Dialogi de miraculis Sancti Benedicti

Pag 1130


est, quod animam illius in aliquo nocere non potuit, de cuius morte coram fratribus tam
tristem, tam lugubrem se antiquus hostis ostendit.
Theophilus: Quaeso, dicas, cur diabolus tantum inimicetur humano generi, ut ab
ortu nativitatis usque ad exitum vitae omnibus modis elaboret a mandatis creatoris sui
hominem avertere atque ad aeternam patriam tendenti quascumque poterit insidias tendere.
Desiderius: Aperta ratio patet, quod antiquus hostis, qui se creatori suo aequiperare
contendit, passus magnam ruinam in voraginem profundi baratri demersus sit et iccirco
humano generi omnibus modis contrarius existat, quia illuc eum ascendere cernit, unde
ipse per superbiam deiectus irrecuperabiliter cecidit. Inde est, quod strepere, insanire,
frendere in electorum Dei transitu terribiliter videtur.
6. Azo etiam quidam religiosae satis vitae monachus fuit, qui ecclesiam beati
Michaelis archangeli in valle, quae dicitur Regis, a Lodoico christianissimo imperatore
mirifico opere constructam, postmodum vero a Saracenis destructam, omni cum studio
restauravit ibique fratres ad omnipotentis Dei servitium, prout potuit, congregavit. Cumque
ibidem multos in Dei servitio explesset annos, ultimam iam pene agens aetatem ad
monasterium nostrum, ex quo ab abbate suo missus fuerat, est reversus. Qui senio
morboque confectus, in domo infirmorurm in lectulo iacens, extremum vitae spiritum iam
moriturus trahebat, multique e fratribus excubantes circa lectum ipsius ymnis et psalmis
vacantes eius exitum expectabant. Quidam vero frater, qui adhuc superest et nobiscum
in monasterio conversatur, tunc iuvenis, nunc autem aetate moribusque grandaevus, in
dormitorio cum ceteris fratribus quiescebat: cum ecce subito nocte intempesta respiciens
vidit per visionem beatum Michaelem archangelum, cuius vultum pictura eum docente
cognoverat, per dormitorium venientem, cuius alter angelus vestigia subsequens paulo
longius gradiebatur. Quem intuens dixit: "Domine, nonne tu es beatus Michael archangelus?"
Et ille: "Ego utique". At ille: "Quo tendis", inquit, "domine?" "Ad domum", inquit, "infirmorum,
ut fratrem Azonem mecum assumam, quia iam tempus est, pergo". Et his
dictis visio, quam videbat, disparuit. Qui statim evigilans surrexit, festinanter ad domum
infirmorum perrexit fratremque Azonem e corpore animam exalasse invenit. Qua de re
aperte datur intellegi, quod isdem beatus Michael eum secum detulerit, qui ad assumendum
eum se venisse testatus est.
7. Frater quidam in nostro monasterio Stefanus Veneticus dicebatur, qui ex Venetiae
partibus adveniens in sanctae conversationis habitu studiosissime vixit. Cuius humilitatis,
patientiae ac oboedientiae bonum omnibus, qui tunc in omnipotentis Dei servitio ibidem
congregati erant, fratribus liquidissime patuit. Cumque iam tempus esset, ut eius digna
conversatio a iustissimo Domino remunerari debuisset, molestia gravatus corporis fratribus
coram positis diem clausit extremum. Tunc quaedam religiosissima anus, Agundia nomine,
virgo mente et corpore, quae in sanctimoniali habitu iuxta ecclesiam beatae Mariae semper
virginis sitam in civitate, quae circa radicem Casini montis est condita, manebat, more
solito, antequam clerici eiusdem civitatis ad reddendas nocturnas Deo laudes surrexissent,
ante praedictam ecclesiam Dei genitricis stans gemitu, lacrimis ac suspiriis omnipotentem
Dominum precabatur: cum ecce subito intempesta noctis hora respiciens vidit columnam

1



5




10




15




20




25




30




35




40
Torna all'inizio