: Graphia aureae urbis

Paragrafo 26


26. In Naumachia est sepulcrum Romuli, quod vocatur Meta, quae
fuit miro lapide tabulata, ex quibus factum est pavimentum paradisi
et graduum Sancti Petri. Habuit circa se plateam tiburtinam .XX.
pedum cum cloaca et florali suo. Circa se habuit terebinta Neronis,
tantae altitudinis, quantum monumentum [H]adriani, miro lapide
tabulata, ex quibus opus graduum et paradisi peractum fuit.
Quod aedificium rotundum fuit duobus gironibus sicut et monumentum,
quorum labia erant cooperta tabulis lapideis pro stillicidiis,
iuxta quod fuit crucifixus beatus Petrus apostolus.

Torna all'inizio