autem duplex bonum est; loqui vero lingua incognita  
sibi et aliis, simplex; quod est, qui enim loquitur  
lingua, simplex bonum est, quia Deo loquitur,  
Deo tantum, non enim hominibus; non  
enim intelligitur. Qui vero prophetat, duplex bonum  
facit; Deo enim loquitur et hominibus. Et de alia  
specie, quae est, qui loquitur lingua sibi tantum cognita,  
eadem sunt argumenta. 
4.  In revelatione . Revelatio est, qua per Spiritum  
sanctum, in quocunque tempore, aliquid subito  
indicatur. 
5.  In scientia . Scientia est cognitio studio et  
industria comparata. 
6.  In prophetia . Prophetia de futuris tantum, doctrina  
genus omnium. 
7.  Tam multa, ut puta . Quasi diceret: Non est  
mirandum si per linguam datur sermo non manifestus;  
quia videlicet multa sunt genera, et nihil  
illorum est quod non habeat propriam et distinctam  
a caeteris vocem. 
8.  Oret ut interpretetur , id est, intelligat ipsam  
linguam, et sic exponat. Plerumque enim Spiritus  
loquebatur per os hominis extranea lingua, et tamen  
homo non intelligebat ipsam linguam, aut in  
ipsa lingua mysteria prolata.
  |  
  |