iustitia est merenti mortem aeternam dare vitam sempiternam? Unde ergo,
bone deus, bone bonis et malis, unde tibi salvare malos, si hoc non est
iustum, et tu non facis aliquid non iustum?
An quia bonitas tua est incomprehensibilis, latet hoc in luce inaccessibili
quam inhabitas? Vere in altissimo et secretissimo bonitatis tuae latet
fons, unde manat fluvius misericordiae tuae. Nam cum totus et summe
iustus sis, tamen idcirco etiam malis benignus es, quia totus summe
bonus es. Minus namque bonus esses, si nulli malo esses benignus. Melior
est enim qui et bonis et malis bonus est, quam qui bonis tantum est
bonus. Et melior est qui malis et puniendo et parcendo est bonus, quam
qui puniendo tantum. Ideo ergo misericors es, quia totus et summe bonus
es. Et cum forsitan videatur, cur bonis bona et malis mala retribuas, illud
certe penitus est mirandum, cur tu totus iustus et nullo egens malis et
reis tuis bona tribuas. O altitudo bonitatis tuae, deus! et videtur unde sis
misericors, et non pervidetur. Cernitur unde flumen manat, et non perspicitur
fons unde nascatur. Nam et de plenitudine bonitatis est quia
peccatoribus tuis pius es, et in altitudine bonitatis latet qua ratione hoc
es. Etenim licet bonis bona et malis mala ex bonitate retribuas, ratio
tamen iustitiae hoc postulare videtur. Cum vero malis bona tribuis: et
scitur quia summe bonus hoc facere voluit, et mirum est cur summe
iustus hoc velle potuit.
O misericordia, de quam opulenta dulcedine et dulci opulentia nobis
profluis! O immensitas bonitatis dei, quo affectu amanda es peccatoribus!
Justos enim salvas iustitia comitante, istos vero liberas iustitia damnante.
Illos meritis adiuvantibus, istos meritis repugnantibus. Illos bona quae
dedisti cognoscendo, istos mala quae odisti ignoscendo. O immensa bonitas,
quae sic omnem intellectum excedis, veniat super me misericordia
|
|