Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 385

Tomus I


vestigia subsequi non velimus, ut Aphricam
aut alias exteras nationes praedecessorum
nostrorum more, dicioni nostrae subjicere, qui
nedum fortunae terrenae discrimina, sed
et marinae navigationis ambigua tentaverunt.
In illo veruntamen priorum nostrorum vias et
semitas subsequi devitamus, quando innumerosa
multitudine saepissime regnum in
hominibus vacuabant: rerum non contentis
subsidiis, sed fidelium corpora remotis plerumque
fortunae dispendiis exponendo. Verum ut
ipsorum intentio apud nos excusatione non careat,
vobis hoc est non necessarium, sicut necessarium
erat eis. Multas enim nobis personas
Germania germinat, per quas vobis parcere
possumus, ex quibus uti debemus secure
in talibus non ignotis. Tacere veruntamen
hoc sine conscientiae pondere non possemus,
quod inter alios, quos nobis undique
divinae potentiae dextera subiugavit, personas
vestras nobiscum libentius haberemus: utpote
qui de vestrae circumspectionis industria et fide
probata fiduciam gerimus pleniorem. Deesse
tamen propter vos nobis in hac parte libenter
eligimus, indubitanter aestimantes, quod
qui gratiose vobiscum vestris parcendo
corporibus agimus, in liberali sustentatione
rerum vestrarum, gratiae nostrae
praemium hilariter repensetis. Denique cum
hac vice congregatis undique viribus, cum tanto

Torna all'inizio