Lanfrancus Ticinensis: Epistulae

Pag 56


honoribus Rome exhibuistis, quodque duo pallia, unum de altari
ex more et alterum quo sanctitas uestra missas celebrare consueuerat,
ad ostendendam circa me beniuolentiam uestram michi
impendistis; illud quoque quod omnibus quorum mediator
extiti quicquid iuste ac salubriter petierunt me interueniente
protinus concessistis: ut taceam alia plura quae in hac parte ab
his minime discrepant, quaeque michi memoriam uestri nominis
si quid boni facio dulciter representant.
Epistolam quam Beringerio scismatico dum adhuc Cadomensi
cenobio praeessem transmisi paternitati uestrae sicut precepistis
transmittere curaui.
Omnipotens Dominus uitam uestram ad honorem sanctae
aecclesiae uestris dispositionibus diuinitus commissae in tempore
prolixam faciat, quatinus post tempus quae sine tempore sunt
prolixa aeternitatis spacia uobis concedat.

5


Domino sanctae Romanae aecclesiae archidiacono Hildebrando
L. suus ʻsanctis principiis sanctum coniungere finemʼ.

Explicare litteris mens mea non potest quanta dilectione uestrae
sinceritati conectitur, quantaque dulcedine gratiarum uestrarum
quas michi tam praesenti quam absenti benignitas uestra semper
exhibuit indesinenter reminiscitur. Propterea si donante Deo in
quibuslibet rerum generibus aliquid boni facio, salutem uestram
tam temporalem quam tempore carituram tradere obliuioni non
ualeo. Et hoc oro omnipotentem Deum, quatinus uitam uestram
ad honorem et firmamentum sanctae aecclesiae suae prolixam
in hoc seculo faciat, incontaminatam ab omni peccati contagione

Torna all'inizio