que peti possent, et etiam ex guarentisia, ut continetur
in dicta scriptura, quatenus dictus talis, suo
nomine, pro predictis omnibus et singulis, adversus predictos
omnes et singulos debitores, et que[m]libet eorum,
eorumque heredes, et in eorum bonis, agat, experiatur
et excipiat et petat, exigat et recipiat, sicut ipse pro
comuni, et ipsum comune et universitas, facere potest,
et sic fecit eum exinde, et de predictis omnibus, procuratorem
ut in rem suam, et in locum comunis et universitatis
predicte, et eiusdem, posuit eundem, promictens
se et comune predictum, contra predicta, datum
aut factum non habere nec facere et credere esse, et
ita recipere debere ut in dicta scriptura continetur; alioquin:
duplum dictorum debitorum, nomine pene, ei dare
promisit, et dampna et expensas emendare, et post firmum
pretium, et nomine pretii, potestas talis, vice et
nomine dicti comunis et universitatis, confessus est se
recepisse, et predictum comune, a dicto tali, libras tot,
in summam videlicet, pro quolibet predictorum, [et]
quantitatem superius declaratam, de quibus vocavit se
bene solutum; renumptians et cetera.
DE PROMISSIONE SOLVENDI ID QUOD INPOSITUM FUERIT
PRO ALIQUA RE.
In Dei nomine amen. D. et B. et G., et talis et talis,
eorum proprio et privato nomine, ex certa scientia,
omni errore remoto, sponte se et sua obligando, promiserunt
et convenerunt tali se dare, et solvere ei integre,
et heredibus, et cui concesserit, quod eis vel alteri
eorum inpositum fuerit, a tali et tali, de summa et
dote talis mulieris filie olim talis, volentes eam nubere
et nuptui tradere, et ad illum terminum vel terminos
quem vel quos predicti inponent seu statuent, dantes
eisdem plenam licentiam et liberam potestatem ipsos
denarios pro dote predicte mulieris inponendi, et eos
super predicta fatienda eligerunt, et in eos consenserunt.
Si vero contra facerent, et predictos denarios sibi
a predictis inpositos, vel inponendos, non solverent
|
|