Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

284


tempore Ungari ad fidem Christi sunt conversi per Gallam,
sororem Henrici imperatoris, Sthephano regi Ungarie in
uxorem traditam. illa enim sancta femina, cum esset christianissima,
virum suum ad fidem Christi convertit et baptiçari
fecit. ceteri autem Hungari, postquam audierunt regem ad fidem
Christi conversum et baptiçatum, ipsi similiter ad baptisimi
gratiam confugerunt. dictus autem rex Stephanus tante fuit sanctitatis,
quod Deus per ipsum multa miracula est operatus, ita
quod ab Ecclesia fuit canoniçatus et eius festum apud Hungaros
sollempniter agitur et in devocione et reverentia multa
habetur. ideo [in] laudem istius sancte femine potest dici

Torna all'inizio