Papias: Ars Grammatica

Pag 254


a "carptu" "carptim", a "ductu" "ductim". 40 In um primitiua pauca:
"iterum", "sursum", "rursum" et "rursus", "prorsum" et "prorsus"; deriuatiua
uel composita: "dextrorsum" (et antique "dextrouorsum"),
"sinistrorsum", "deorsum uersum", "orsum", "orientem uersum",
"occidentem uersum", "deorsum uersum", "utroque uersum",
"actutum" ab "actu" (id est "cum celeritate"). 41 Nomina quoque
loco aduerbiorum inueniuntur: "multum", "primum", "nimium"
(pro "nimis"), "parum" (pro "paruum"). 42 In n pauca, ut "en", "forsan",
"forsitan". 43 In r pauca primitiua, "cur" et "per" (pro "ualde");
deriuatiua a nominibus uel participiis in ens ueniunt et is genitiui
in er uertunt, ut "sapiens, sapientis, sapienter", "prudens, prudentis,
prudenter"; alia uero assumunt datiuo ter , penultima correpta,
"forti, fortiter", "utili, utiliter", "audaci, audaciter" et "audacter"
per sincopam. 44 Excipiuntur: a "facilis" "facile" (pro "faciliter") et
"difficulter" (pro "difficiliter"), et ab "omni" "omnino", et a "tribus"
"ter", et a "quatuor" "quater"; "obiter" componitur ex "ob" et "iter";
similiter "paulisper", "parumper", "tantisper" composita sunt; "aliter"
quoque ab eo quod est "alis, alis, ali" (pro "alius, alius, alii").

Torna all'inizio