Saba Malaspina: Rerum Sicularum libri

Pag 282


tutamina, domnus Johannes, et domnus Pandulfus
de Sabello, domnus Bertholdus, qui tunc
de bello redierat, intrant hostiliter Urbem, multis
paribus et imparibus sequentibus illos guelfis,
et gebellinorum trepidantia infestis rumoribus
corda turbant contra hostes bella; inter cives
vero seditionem studentes ex deliberatione movere,
nihilominus tamen Corradinus, qui pridie
patenter et pompatice cum immensa Urbem occurrentis
populi gloria introierat, deposita pompa
potentiae, non ut praeses, sed ut praedo relicta
praeda diffugiens, latenter ingreditur mente
captus. Sed gebellinis considerantibus quod, eorum
jam posse concusso, de facili Corradinus poterat
Romae capi, quodque ibi vires nullas resumere
poterat, suasione suorum, quibus nihil de
animositatis virtute remanserat, sed nec de viribus
quicquam, marina diffugit ad litora, credens
pervenire usque Pisas incolumis, ibique aliquibus
viribus restaurari. Sed multos sua fallit intentio,
et spes quandoque consuevit evanescere
praeconcepta. Comes namque Gerardus praefatus
in Urbe latitans concidit in laqueum, quem
timebat. Hunc enim manus guelfa comprehendit,
et tandem exhibet dicto regi.
Cap. XV
Corradinus una cum duce Austriae, aliisque, celocem
conscendens, Pisas versus fugam capit: sed,
a Johanne de Frangipanis, qui eum insequebatur,
deprehensus, in Karoli regis potestatem venit, a
quo vinctus Neapolim judicandus mittitur.
Corradinus ad haec cum duce Austriae sibi
fortassis aequaevo, quos forsitan et aequabat justitia,
cum quibusdam etiam aliis proceribus,
quos a belli discrimine una fuga subduxerat,
quandam apud Asturam saguntiam, fortuna sibi
undique non vetante, conscendit, et, vitae suae
volens experiri residua, remeat versus Pisas.
Verum, dum quilibet de more struit insidias, et
parat offendicula debellatis, ac sicut canis grege
praeposito cervum sagittatum dumtaxat latratibus
impetit fugientem, sic nonnulli, qua nescio
ducti cupidine, quove spiritu vel affectu, dum
non absque dolo student semper victricia signa
sequi, ardent potius in afflictos ab atrocitate insequentium
jam seductos. Inde est quod infelices
et incauti, jam credentes hostium evitare saevitiam,
quadam exstranea pietate, vel impietate potius,
novos inveniunt denuo inimicos. Sicque
quidam de magnatibus Urbis, nomine Johannes
de Frangipanis, dominus praedicti castri Austurae,
credens non recte fecisse, quod Corradinum
sic impune abire libere permisisset, dum sibi et
regi placere desiderat, a quo magna sperabat
pro magnis ausibus obtinere, armat aliam saguntiam,
et Corradinum multipliciter fatigatum
multoque metu confectum insequitur, et invadit,
capit, et reducit ad terram. Sed heu, inquam,
ubique periculum expugnato! vitans enim terrarum

Torna all'inizio