Iohannes de Procida (attr.): Liber philosophorum moralium antiquorum

Pag 501


sicut contra te non consentio verbo suo. Et dixit ei quidam:
dictum est michi quod malum contra me cogitasti. Respondit:
te non tantum reputo quam ex tribus infrascriptis unum omittere,
videlicet in aliquo scibili cogitare aut in aliqua cogitacionum
exhylarare animam, vel exercitari in aliquo opere bono.
Et dicit: cum aliquis ad scienciam bonus discipulus est contentus,
malus vero tum de ea diffidit. Et dixit: sicut pluvia facere pullulare
non potest de lapide germen, sic ex multo insipiens
studio assequi profectum non potest. Et dixit: lingua hominis
sue discrecionis vel indiscrecionis est scriba quia, quicquam
dicere voluerit, ipsa scribit. Et vidit quendam convalescentem
qui superflue comedebat, et dixit ei: ex multitudine ciborum
corpus subintrantium vires non crescunt sed ex multitudine
convenientis quod ex eis recipitur. Et dixit: experiencie corripiunt
hominem et persuadent successiones dierum. Et dixit:
sapiencia exornat divitis divicias et pauperis paupertatem occultat.
Cui dixit quidam: quid est bene loqui? Respondit: dicere modicum
ratione completum et respondere laudabiliter et confestim.
Et scripsit Alexandro: homines reputabunt fortitudine vestra se
contentos, vestre magnificentia voluntatis, et propter vestram
mansuetudinem vos amabunt; et si utrumque iunxeritis utrumque
comprehendetis effectum. Significavit ei etiam: eratis quondam
nobilis dominus, et adhuc ad nobilius vestrum procedet dominium,
si vestrum rectificaveritis populum; tunc enim laudabilis populi
eritis dominus, et non vituperati et pravi; nec vestrum sit predationis
officium; homines enim cum predone domino non sunt liberi,

Torna all'inizio