Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 40


5. Praeterea, bonum est potentius quam malum. Sed Adam per peccatum totam
naturam humanam corrupit, quia in eo originaliter erat. Si ergo poenitere
potuisset, et sic remedium peccati sui habere, videtur quod totam naturam
humanam reintegrare potuisset: quod falsum est, quia hoc solus filius Dei
potuit. Ergo idem quod prius.
SED CONTRA, illud quod habet plures rationes mali, magis est malum. Sed Adam
peccavit faciendo illud quod erat malum, solum quia prohibitum; multi autem
peccant faciendo illud quod est utroque modo malum, et secundum se, et quia
prohibitum. Ergo videtur quod multorum peccata graviora sint peccato Adae.
Praeterea, peccatum quod est ex certa malitia, gravius est peccato quod est per
ignorantiam. Sed peccatum primum hominis fuit quodammodo per ignorantiam,
ut infra patebit. Ergo videtur quod eo multa graviora sint, quae ex certa
malitia perpetrantur.
Solutio
Respondeo dicendum, quod in peccato possunt multa considerari, ex quibus
peccatum gravitatem trahere potest; et contingit quod illud peccatum quod
secundum unum est gravius, secundum aliud levius inveniatur. Illud tamen simpliciter
gravius considerandum est quod secundum plura et potentiora gravius
invenitur, et praecipue secundum speciem peccati: quia quantitas consequens
speciem peccati, est peccato essentialior quam quae circumstantias peccati
sequitur. Secundum hoc ergo dicendum, quod peccatum Adae quantum ad hoc
gravius aliis fuit quod minori tentatione pulsatus cecidit, et quod facilius resistere
potuisset; sed quantum ad speciem peccati, et quantum ad alias circumstantias,
quae peccatum magis exaggerant, multa graviora peccata sunt secuta.
AD OBIECTA
Et per hoc patet responsio ad primum.
Ad secundum dicendum, quod hoc fuit per accidens quod maiorem laesionem
intulit, ex hoc scilicet quod naturam integram invenit; unde non sequitur quod
gravius ceteris fuerit, quia hoc idem etiam sequentia peccata fecissent, si talem
naturam invenissent; sicut et secundum peccatum mortale gratia non privat,
quia eam non invenit; sed privaret, si inveniret.
Ad tertium dicendum, quod poena peccati Adae dupliciter dicitur. Una quae
debetur sibi inquantum est quoddam singulare peccatum et personale; et sic
multis aliis peccatis gravior poena debita fuit. Alia quae debetur sibi indirecte
ratione infectionis originalis peccati ex ipso creatae, et sic maxima poena
ipsum primum peccatum secuta est. Sed gravitas huius poenae non commensuratur
quantitati primi peccati ut fuit quoddam personale peccatum, sed secundum
quod corrumpit naturam.

Torna all'inizio