Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 323


licitas et honestas. Qui sunt autem illi ludi, et
quae sunt illae deductiones, circa quas debent vacare
pueri, infra dicetur. Secunda via ad ostendendum hoc
idem, sumitur ex adeptione finis intenti. Nam non
semper statim quis habere potest finem intentum: ne
ergo propter continuos labores deficiat a consecutione
finis, expedit aliquos ludos et aliquas deductiones
interponere suis curis, ut ex hoc aliquam requiem recipientes,
magis possint laborare in consecutione finis.
Unde et Philosophus 8. Politicorum ait, quod quia
homo non potest requiescere in fine adepto, et aliquando
quis constituit sibi finem, in quo diu laborat, antequam
consequatur illum, ideo oportet interponere
aliquos ludos, et aliquas delectationes, ne deficiat a
consecutione finis. Sic ergo instruendi sunt pueri erga
ludos, ut non omnino prohibeantur a ludis: sed ut
moderate habeant ludos honestos, et liberales. Nam ludi
turpes, et eloquia turpia, et deductiones inhonestae
prohibendae sunt a iuvenibus, ut vult Philosophus 7. Politicorum.
Viso qualiter iuvenes se habere debeant circa
ludos. Restat videre, qualiter se habere debeant circa gestus.
Gestus autem dicuntur quilibet motus membrorum,
ex quibus iudicari possunt motus animae. Videmus enim
prudentes et bonos habere gestus ordinatos et honestos:
cohibent enim sua membra, ne aliquem motum habeant,
ex quo quis coniecturari possit elationem animi,
vel insipientiam mentis, vel intemperantiam
appetitus. Est enim homini necessaria disciplina
in gestibus. Nam quia ipse intentus est circa rationem
et intellectum, non sic percipit naturales impetus,
nec sic agit ex naturali instinctu, ut aves et
bestiae. Aves enim et alia animalia ex naturali instinctu
agentia non sic indigent disciplina, ut homo,
qui utitur ratione et intellectu; et ad agendum sibi
opera debita, non sufficienter inclinatur ex natura.

Torna all'inizio