cum Ecclesia et eam multipliciter impugnavit, que nutrierat
eum, defenderat et exaltaverat. De fide Dei nichil habebat. Callidus
homo fuit, versutus, avarus, luxuriosus, malitiosus, iracundus.
De bonitatibus Friderici et sufficientiis eius.
Et valens homo fuit interdum, quando voluit bonitates et
curialitates suas ostendere, solatiosus, iocundus, delitiosus,
industrius; legere, scribere et cantare sciebat et cantilenas et
cantiones invenire; pulcher homo et bene formatus, sed medie
stature fuit. Vidi enim eum et aliquando dilexi. Nam pro me
scripsit fratri Helye, generali ministro Ordinis fratrum Minorum,
ut amore sui me redderet patri meo. Item multis linguis et
variis loqui sciebat. Et ut breviter me expediam, si bene fuisset
catholicus et dilexisset Deum et Ecclesiam et animam suam, paucos
habuisset in imperio pares in mundo. Sed quia scriptum est
quod modicum fermentum totam massam corrumpit, omnes suas
bonitates destruxit in eo quod persecutus est Ecclesiam Dei.
Quam non fuisset persecutus, si animam suam et Deum dilexisset.
Unde illud Eccli. XIIII: Qui sibi nequam est, cui alii bonus erit?
Item Iacobi II: Quicumque autem totam legem servaverit, offendat
autem in uno, factus est omnium reus. Ideo Ecclesiastes dicit, IX:
Et qui in uno peccaverit, multa bona perdet. Qualis fuit Fridericus
imperator condam, qui peccavit in uno Deo et ideo multa bona
perdidit, quia presentia et futura. Ipse viderit, et sibi imputetur,
quia verba oris eius iniquitas et dolus, noluit intelligere, ut bene
ageret. Iniquitatem meditatus est in cubili suo, astitit omni vie
non bone, malitiam autem non odivit. Ideo ab imperio depositus
fuit et mala morte obiit.
Quod in Friderico Romanum finitur imperium.
«In ipso quoque finietur imperium, quia, et si successores
sibi fuerint, imperiali tamen vocabulo ex Romano fastigio privabuntur».
|
|