deserviant, et pro nobis misericordjam ipsius
exorent, ante ommia, et super omnia commonentes
et praecipientes, ut nullus eos nec
intus nec foris eorum pertinentia a nobis
juste possessa et eis concessa, laedere aut inquietare
praesumat, sed sub nostrae Imperialis
praeceptionis privilegio secure subsistant,
Deoque famulentur: interiora et exteriora
secundum Dei voluntatem ordinent atque
disponant. Concedimus eis et monimina
per quae nominatae res nobis delegatae sunt,
et quotiescunque ille qui praeest Abbas obierit,
habeant licentjam ex sua propria congregatione
secundum Dei voluntatem eligendi
Abbatem.
Consideravmus et alterum locum vocabulo
Moninellum, usibus similiter Monachorum
aptum distantem ferme duobus millibus
ab urbe Mantovana, ubi divina praeeunte
gratia decertavimus construere
Basilicam in honore gloriosissimae Resurrectionis
seu Ascensionis Domini nostri Jesu
Christi. Nihilominus Deo famulandum coadunare
jussimus inibi coetum Monachorum
die noctuque supernae Majestati famulantium,
et ut nullam in serviendo patiantur
egestatem pro Dei omnipotentis amore nostraeque
animae remedio, contulimus eis omnes
res nostras quas juste ac legali tenore
acquisivimus in inferiori Italia. Quae duo
suprataxata Monasteria pro Dei omnipotentis
amore a nobis provisa, et in ejus honore
constructa, statuimus atque praecepimus
ut sine alicuius controversia aut
inqiuetudine sempiternaliter permaneant stabilia
sub Dei omnipotentis gubernatione
ad vota ipsius die noctuque persolvenda. Si
quis vero, quod minime credimus, ipsa sua
loca, eorumque pertinentia, seu servos Dei
inibi supernae famulantes Majestati, laedere,
aut inquietare, seu ex collatis a nobis minuere,
vel auferre praesumpserit, duplum
eis restituat. Insuper componat pro praesumptione
sua auri probatissimi libras duodecim.
Si quis vero nostrorum successorum divino
instinctu praefatis locis aliquid addere vel augere
voluerit, satis desideramus atque inhianter
exopatamus, sin autem unicuique eorum,
qui per tempora fuerit nostrorum successorum
interdicimus, et sub divina contestamur
invocatione, ut ex his quae praefatis
contulimus locis, nlhil minuere vel auferre
moliatur. Quod si fecerit, sciat se incursurum
iram Sanctae et Individuae Trinitatis, ita
ut ad sortem Beatissimae Resurrectionis et
Ascensionis Domini nostri Jesu Christi nullatenus
pervenire valeat, sed cum Juda proditore
sortem aeternae damnationis perenniter
possideat. Et ut haec nostra largitio atque
concessio pleniorem in Dei nomine obtineat
vigorem, manu propria subter eam
firmavimus, et bullis nostris roborari praecepimus.
Signum manus Domni Ludovici Serenisssimi
Imperatoris.
Giselbertus Presbyter et Notarius ex jussu
Imperiali scripsi et subscripsi.
Data Calendis Novembris, Indictione octava.
Actum in Curte Imperiali Olonna, anno
Imperii suprataxati Domni Ludovici Imperatoris
vicesimo quinto, in Dei nomine
feliciter ”
|
|