Et dixit: decet hominem non odire nec offendere illum
qui eum offenderit; imo benefaciat et mitiget motus et verba
eius, quia pociora opera sapienti sunt tria, scilicet facere de
inimico amicum, et de nesciente scientem, et de malo bonum.
Et dixit: bonus est ille de cuius bonis percipiunt alii, et qui reputat
aliorum bona propria. Et dixit: quam modicos est profectus
scientie multe cum cupiditate multa, et quam multus profectus
scientie modice, retrahendo animam a cupiditate. Et dixit:
mors est sicut sagitta emissa, et vita est in quantum elongatur
a te. Et dixit maior est pietas misereri insipientum quam
peritorum. Et dixit: cui non sufficit quod habet non confert habere
multa. Et dixit: delator sive suggestor vel mentitur cui
suggerit, vel est proditor eius quem defers. Et dixit: derisio
facit perdere timorem sicut ignis ligna. Et dixit: invidus est
amicus illius qui est in presencia et inimicus illius quando distat,
et est amicus nomine, inimicus vero ratione. Et dixit: invidus
non natus fuit nisi ut despiciat. Et dixit: multum securus est
qui est sine culpa et multum menticulosus qui iacet in culpa.
Et dixit: non obediatis cupiditati vestre quia ipsa non obedit
discretioni vestre. Et dixit: cum ire habet causam scitam est
levis, et cum non habet est gravis ad sedandum. Et dixit: qui
dat alii consilium, incipit proficere sibi. Et quesiverunt ab
eo: quid est quod molestat hominem gravi impedimento? Respondit:
ira et invidia, et magis ambobus cogitatus. Et interrogaverunt
eum: qualiter sapientes incedunt magis ad portas divitum,
quam divites ad portas sapientum? Et respondit: quia
sapientes sciunt profectum divitiarum et divites ignorant profectum
scientiarum. Et dixit: discretio sine patefactione est sicut
arbor infructifera. Et dixit: oportet sapientem nolle obedire
alteri, ex quo impotens est anime sue. Et dixit: qui cognoscit
ignorantem sapiens est, et qui non cognoscit ignorans est, et
|
|