offitio notarie per annum noverit se suspensum. Si vero de representatione 
litterarum appellationis editis vel nostrarum presertim super 
propriis negociis Ecclesie Romane aut Curie nostre ad aliqem transmissarum 
instrumentum requisitionis conficere denegaverit sive neglexerit, 
offitio notarius biennio sit privatus, et in quinquaginta libr. 
usualis monete puniatur; si quis autem notarius aliqua huiusmodi instrumenta 
conficere prohibere presumpserit sibi ne id faciat, gravamen 
aliquid inferens vel terrorem si comes vel baro fuerit in CC libr. 
usualis monete ei potestas vicarius vel aliquis alius officialis vel cuiuscumque 
loci in C puniatur et ipso facto exnunc offitio cuius occasione 
auctoritate id perhibuerit sit privatus. 
[XXIII] Item statuimus quod si aliquis comiserit aliquod malefitium 
in conspectu nostro vel nostre Curie nostro arbitrio puniatur. 
[XIX] Item statuimus quod si alicui data fuerit possessio vel 
tenuta per nos vel nostram Curiam de re mobili vel immobili pro 
aliquo debito vel ex alia causa ille contra quem data fuerit infra 
duos menses recolligere teneatur alioquin exnunc detur sibi res ipsa 
per nostram Curiam insolutum vel licentia vendendi eam pro modo 
debiti declarati et pro expensis legittimis prius tamen debitore utrum 
eam recuperare voluerit requisito. 
[XXV] Item statuimus quod hii quibus per bagolum seu plaçarium 
vel quemcumque executorem rerum quarumlibet possessio per nostram 
Curiam fuerit assignata licet eam propter resistencium potentiam 
aprehendere non potuerit vel aprehensam nequiverit retinere nichilominus 
eo iure utatur quo usi fuissent si potencia retinuissent 
eandem. 
[XXVI] Item statuimus et ordinamus quod si quis insultum fecerit 
contra aliquam personam hense vel cultello evaginato vel cum aliis 
armis offendibilibus, si non percusserit et sanguis non exiverit in 
libr. XXV. puniatur; si autem sanguis exiverit in libr. centum multetur; 
si in alia parte quam in fatie facta fuerit percussio et sic in 
facie fuerit, puniatur in CC libr. et plus nostro arbitrio, inspectis 
condictione personarum et qualitate et forma delicti sive percussionis 
modo; si vero ex percussione sine vulneribus membrum aliquod debillitetur, 
ita quod non posset se iuvare, percussas solvat comittens 
libr. CC. et in eis puniatur; et pro emenda dampni illati in persona 
percussi libr. C., quas ipsi percusso solvere teneatur, et plus nostro 
arbitrio, personarum qualitate inspecta et atrocitate delicti; si autem 
ex ipsis vulneribus mortuus fuerit, tunc malefactor ultimo supplicio
  |  
  |