Ad septimum dicendum, quod termini in praedicato positi tenentur formaliter:
unde non conceditur ista, quod Christus sit tantum homo; quia excluderetur
omnis alia natura. Ly «aliquid» autem, et ly «unum» non determinant aliquam
formam vel naturam; sed determinatum suppositum, secundum quod de Christo
praedicantur: non enim determinant nisi illud circa quod ponuntur. Unde si
diceretur: «Christus est tantum unum», vel «tantum aliquid», non excludit
aliam naturam, sed aliud suppositum: et ideo haec est vera: «Christus est tantum
aliquid unum»; et est in processu illo fallacia consequentis, quia «aliquid
unum» est superius ad hominem. Procedit ergo negative ab inferiori ad superius,
cum dictione exclusiva.
ARTICULUS 2
Utrum in Christo non sit tantum unum esse
Ad secundum sic proceditur.
1. VIDETUR quod in Christo non sit tantum unum esse. Omnis enim forma substantialis
dat esse. Sed anima est forma substantialis. Ergo dat esse. Sed non
dat esse divinae personae, quia hoc est aeternum. Ergo dat aliud esse: ergo in
Christo non tantum est unum esse.
2. Praeterea, unum est esse Filii Dei et Patris. Si ergo unum est esse huius
hominis et Filii Dei, unum erit esse huius hominis et Dei Patris. Sed nulla est
maior unio quam ea quae est aliquorum secundum esse unum. Ergo humanitas
est unita Deo Patri.
3. Praeterea, in divinis non est esse nisi essentiale. Si ergo unio humanae naturae
ad divinam facta est in esse Filii Dei, facta est in essentia: quod est
impossibile.
4. Praeterea, definitio est oratio indicans quid est esse. Sed homo secundum
eamdem definitionem praedicatur de Christo et de Petro. Ergo est idem esse
humanitas illius hominis cum esse Petri secundum speciem. Sed esse Filii Dei
non est idem specie cum esse Petri. Ergo in Christo non est tantum unum esse.
5. Praeterea, de quocumque responderi potest ad quaestionem factam per «an
est», habet proprium esse. Sed haec quaestio fit non tantum de persona, sed
etiam de natura. Ergo esse non tantum est personae, sed etiam naturae. In
Christo autem sunt duae naturae. Ergo in Christo sunt duo esse.
SED CONTRA, omne quod habet per se esse, est subsistens. Si ergo in Christo est
duplex esse, sunt ibi duo subsistentia: ergo duae hypostases: quod supra improbatum
est.
|
|