amittit, qui bonum deserit et malum facit. 
19.  Patientia . Ostendit quomodo non amittitur  
confidentia:  In   patientia  enim, inquit,  possidebitis   
 animas   vestras . 
CAP. XI.—1. LANFR.  Est   autem   fides  Talis debet  
esse fides ut sperandas res in corde credentis faciat  
subsistere, etsi alius dubitet quod sine argumento  
possint esse: quod plerique divini eloquii tractatores  
fecerunt, probantes resurrectionem corporum  
et vitam aeternam, multaque alia esse vel fuisse ex  
eo quod patriarchas, prophetas, apostolos, martyres  
constat ea credidisse. 
2.  Invisibilis . Invisibilia erant elementa ante  
mundi constitutionem. 
3.  Damnavit   mundum . Per arcam Noe damnavit  
mundum; quia tanto majus peccatum habuerunt  
homines, quanto majorem ejus in fabricanda arca  
instantiam videbant, et non credebant. 
4.  Ab   uno   orti . Ordo: Ab uno et hoc emortuo orti  
sunt tanquam, etc.
  |  
  |