maxime convenit regibus, quos pro cumulo principatus
non solum malos non licet esse circa subiectos, sed nec mediocriter
bonos esse». Commendatur etiam a David, II Reg. I: Sagitta
Ionathe nunquam rediit retrorsum, et gladius Saul non est reversus
inanis. Saul et Ionathas amabiles et decori in vita sua, in morte
quoque non sunt divisi, aquilis velociores, leonibus fortiores.
Existentia vero spiritualis, que fuit in Saule et quam Deus
maxime requirit in homine, specificatur primo Reg. XV: Cum
parvulus esses in oculis tuis, caput in tribubus Israel factus es,
unxitque te Dominus in regem super Israel. Humilitas enim Saulis
magna monstratur in hoc, quod asinas patris sui ibat querendo,
et tunc datum est sibi regnum, et post datum regnum eamdem
conservabat humilitatem quam prius habuerat, quando erat persona
privata. Sequebatur enim boves, cum mane reverteretur ab
agro, ut habetur I Reg. XI. Et ideo oculus Dei respexit illum in
bono et erexit eum ab humilitate ipsius et exaltavit caput eius, et mirati
sunt in illo multi et honoraverunt Deum, Eccli XI. De admiratione
autem multorum propter exaltationem ipsius habetur, I
Reg. X: Videntes autem omnes qui noverant eum heri et nudiustertius
quod esset cum prophetis et prophetaret, dixerunt adinvicem:
Quenam res accidit filio Cys? Num et Saul inter prophetas?
De humilitate quorumdam hominum.
Et nota quod humilitas aliquarum personarum superbis in
exemplum monstratur, ut discant non altum sapere, sed sub
omnipotenti manu Dei humiliari, I Petri V. Nam melius est humiliari
cum mitibus quam dividere spolia cum superbis, Prover. XVI.
Fuit autem primus Abraham, cui, cum facta esset de Christo
promissio et de semine multiplicando et benedicendo, ut habetur
Gen. XVII et XXII, non subrepit perversa cogitatio, ut ex hoc
in superbiam levaretur cor eius, sed dixit, Gen. XVIII: Loquar ad
Dominum meum, cum sim pulvis et cinis. Secundus fuit Gedeon,
cui Dominus dixit, Iudic. VI: Vade in hac fortitudine tua, et liberabis
Israel de manu Madian. Scito quod miserim te. Qui respondens
|
|