tamen in oculis vestris tanquam inimicus de quo sit
timendum, et preserua te et populum tuum ex eo, quoniam
ipse coruus intelligens est et ingeniosus, et videtur mihi
quod non fuit hec societas que associatus est nobis, nisi
ad nostrum malum. Et non curauit rex sturnorum verbum
illius; immo despexit illud, nec valuit consilium illius vitare
regem benefacere illi coruo et honorare ipsum. Erat autem
iste coruus intelligens et boni consilij, sciens optime que placebant
regi sturnorum et que dedignabantur, ita vt omni die
recitabat ei parabolas et sermones sapientie. Erat autem
omni die addens rex in ipso affectionem et amorem et confidebat
in eo; et loquebatur omni die ad socios regis et assistentes
ei verba iocunda et delectabilia, ita vt omnes amabant
ipsum.
Quadam vero die, dum essent coram rege ipse et multa
turba sturnorum et etiam sturnus qui consuluit ipsum interficere,
ait iste coruus: Verum est quia corui turbauerunt
me et molestauerunt et me interficere voluerunt ex odio; et
ex hoc in animo meo proposui de loco non discedere, nec
quiescere, nec habere leticiam quousque meum desiderium
adimpleo ex ipsis; et inuestigans propter hec, nihil inueni
illos posse vincere nisi vos. Ego autem per me non possum
eos vincere, quia vnicus sum. Et iam quidem mihi significatum
fuit per quemdam nobilium regum, quod quicumque
offert se sponte igne cremari, obtulit maximum holocaustum
domino, et quicquid a deo petierit in illa hora, admittetur ei.
Nunc ergo, si videtur domino regi vt igne comburat et
inuocans Deum, rogabo ipsum vt me reddat sicut [aliquem]
vestrum, et forsitan vindicabo me de inimicis meis, et algebo
calorem magni cordis, quando reuertar in formam sturnorum.
Et respondens sturnus, cuius consilium fuit ipsum
interficere, ait: Nulli assimulo te per bona verba que ostendis
et mala que abscondis, nisi vino habenti bonum odorem,
|
|