Desiderius abbas Casinensis: Dialogi de miraculis Sancti Benedicti

Pag 1148


Theophilus: Ut laetando miror et mirando laetor, quod mediocritatis nostrae tempore
illud antiquum et gloriosum trium puerorum miraculum intueor, cum de camino
aestuantis incendii integri et incorrupti toto corpore prodierunt.
5. Desiderius: Venerabilis Gregorius papa, cuius superius memoriam feci, quid
contra eandem symoniacam heresim se praesente Dominus ostendere voluit, saepe michi
solitus est referre. "Cum essem", inquit, "subdiaconus et a beatae memoriae Victore
huius apostolicae sedis pontifice in Galliam pro ecclesiasticis negotiis discutiendis essem
transmissus, curae michi fuit episcoporum vocare concilium, ut illis coram positis de
rebus ecclesiasticis tractaremus. In eadem vero civitate, in qua synodus agebatur, episcopus
erat, qui pretio honorem comparasse episcopatus a multis infamabatur. Igitur
vocatus episcopus venit in medium. Cum itaque eum exhortari salutaribus monitis coepissemus,
ut quid de his, quae sibi opponebantur, conscientia ferret, humiliter confiteretur,
ille, tum quia eiusdem civitatis episcopus, cum quia fretus auxilio comitis terrae ipsius
erat, plenus superbia, omnino verba nostra vilipendebat. Sed cum a nobis et a ceteris,
qui aderant, episcopis sub iustitiae regula se, quod non speraverat, constringi conspiceret
nec effugiendi haberet licentiam, negare pertinaciter coepit, quod antea vix audire dignabatur.
Cumque verba producerentur in longum et maximum iam diei spatium esset consumptum
et ille nichilominus in sua, ut coeperat, pertinacia negando persisteret, hoc
modo eum cum ceteris, qui aderant, religiosis episcopis nobis adiurare visum fuit et totum
iudicium in ostensione Spiritus sancti committere: 'In nomine', inquam, 'Patris et Filii
et Spiritus sancti, cuius donum gratiae te pro certo comparasse audivimus, ut huius rei
nobis veritatem edisseras, adiuramus. Quodsi amplius, ut coeperas, pertinaciter negare
temptaveris, Spiritum sanctum, donec, quae vera sunt, confitearis, nominare non valeas.'
Qui episcopus, cum abunde eloquens esset et a nobis exhortaretur, ut Spiritum sanctum
nominaret, Patrem quidem et Filium satis diserte nominabat, Spiritum vero sanctum
mirum in modum nominare nullo modo poterat. Tunc omnibus, qui aderant, luce clarius
patuit, quod honorem episcopatus dato pretio emerat, qui non nisi gratia Spiritus sancti
largiente tribuitur. Tunc virtute Spiritus sancti tremefactus episcopus humiliter coram
omnibus confiteri coactus est, quod antea inflatus superbia, Dei timore postposito, procaciter
negare praesumpserat."
Theophilus: Cum Pater et Filius et Spiritus sanctus unum sunt nec aliud de
Patre et Filio quam de Spiritu sancto sentire fas est, cur in Patris et Filii vocabulis
proferendis solutam atque disertam, in solo vero Spiritus sancti nomine, quasi praecellenti,
linguam mutam et omnino habuit colligatam?

1



5




10




15




20




25




30



Torna all'inizio