Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 494


mittuntur. Sed istud non videtur necessarium: quia ad quantumcumque maxima
nuntianda vel exequenda inferiores ordines sufficiunt. Et praeterea, quamvis
huiusmodi magna fiant praeter communem cursum naturae, non tamen fiunt
praeter ordinem gratiae, secundum quem ordinum distinctio attenditur. Et ideo
secundum Dionysium dicendum, quod superiores Angeli nunquam immediate
circa nos ministerium habent: et huius ratio ex tribus potest assumi. Primo ex
dispositione divinae sapientiae, cuius ordinatione vel lege sancitum est ut a
superioribus in ultima per media actiones perveniant, ut sic sit ordinata connexio
in omnibus partibus universi, et nulli sua nobilitas subtrahatur, quae est
in hoc ut inferiorum quodammodo causa existat quantum ad aliquid. Secundo
ex parte illuminationum. Sicut enim in actionibus corporalibus requiritur proportio
inter agens et recipiens, quod praecipue in sensibus patet, qui ab excellenti
sensibili corrumpuntur; ita etiam est in intellectualibus. Unde intellectus
hebes ad subtilissimas veritates non pertingit. Cum ergo lumen intellectuale in
supremis Angelis sit simplicissimum et universalissimum, non est proportionatum
intellectui nostro, qui est in ultimo gradu intellectualium substantiarum;
nisi prius contrahatur et determinetur in ipsis inferioribus, qui sunt minoris
simplicitatis. Tertio ex parte ipsarum actionum quas circa nos exercent: cum
enim actiones ministerii sint particulares, et circa particularia, oportet quod
earum consecutio sit per formas magis contractas et particulares quam in superioribus.
Hae autem sunt formae quae sunt in Angelis inferiorum ordinum: et
ideo executio divinorum mysteriorum pertinet ad inferiores Angelos: et haec est
causa quare philosophi posuerunt duplices motores orbium: scilicet quosdam
coniunctos, quos vocabant orbium animas, quorum conceptiones sunt determinatae
et particularizatae; et hos etiam Avicenna
dicit Angelos ministrantes: alios vero separatos, quos intelligentias dicunt, in
quibus sunt formae simplices et universales; et hos dicit Angelos esse assistentes.
Unde patet quod haec positio rationabilior est: tum quia Dionysius hoc tradit,
qui discipulus Pauli fuit, et dicitur eius visiones scripsisse; unde eum frequenter
in auctorem inducit, et praecipue in divisione hierarchiarum, et, sicut
in 13 cap. caelest. Hier. Innuit, haec positio vulgata erat tempore primitivae
ecclesiae: tum etiam quia dictis philosophorum magis consonat, ut ab eis ea
quae contra fidem non sunt, accipiamus, aliis resecatis.

Torna all'inizio