Odoricus de Porto Naonis: Relatio

Pag 483


et intus invenitur una bestiola, ad modum unius agni parvi.
Unde ipsi illos pepones habent et illas carniculas que sunt ibi.
Et quamquam istud forte incredibile videatur, tamen ista
possunt esse vera, sicut verum est quod in Ibernia sunt
arbores facientes aves.
 
De provincia Casairon magni Canis que est ita habitata quod
quando per portam unius civitatis exitur, porta alterius civitatis
videtur Cap. XXXII.
 
1. De isto Catayo recedens et veniens versus ponentem seu
occidentem, L dietis transeundo per multas civitates et terras
veni versus terram Prestiçane, de quo non est centesima pars
eius quod quasi pro certo dicitur de ipso. Eius civitas
principalis Cosan vocatur, que tamen ipsa Vincencia melior
civitas diceretur quam illa civitas Cosan, sua civitas principalis;
multas alias civitates sub se habet. Sed semper pro
pacto accipit in uxorem filiam magni Canis.

Torna all'inizio