2. Alius triangulus est de principio, medio et fine, in quo cadit,
quidquid est. Nam quidquid est, aut est in principio, aut in medio,
aut in fine, et extra ista principia nihil est.
In angulo principii causa significat causam efficientem, materialem,
formalem et finalem. Per quantitatem autem et tempus
significantur alia praedicamenta, et illa, quae ad ea reduci
possunt.
In angulo medii sunt tres species medii. Vt puta medium
coniunctionis; quod existit inter subiectum et praedicatum; sicut
quando dicitur 'homo est animal'. Inter hominem enim et animal
sunt media, uidelicet uita et corpus suum, sine quibus homo non
potest esse animal. Item est medium mensurationis; quod existit
|
|