5. Praeterea, constat quod alicui creaturae hoc confertur per gratiam quod
peccare non possit. Sed potuit Deus facere ut ille habitus gratiae qui confirmationem
in bono creat, alicui naturae pars essentialis esset, vel etiam aliquid illo
habitu perfectius. Ergo videtur quod si esset talis natura, secundum naturale
sibi principium haberet confirmationem in bono. Ergo videtur quod alicui creaturae
conferri potuit ut peccare non posset.
SED CONTRA, perfectio universi in hoc consistit quod omnes bonitates creaturarum
communicabiles in genere communicatae sunt. Sed hoc quod est peccare
non posse ex natura propria, nulli naturae communicatum est, quia nec homini
nec Angelo, quod utriusque peccatum probat. Ergo videtur quod hoc creaturae
communicabile non fuit.
Praeterea, confirmatio in bono videtur consequi ex perfecta adhaesione finis.
Sed finis ille ad quem rectitudo voluntatis ordinatur et potestatem et intellectum
et desiderium cuiuslibet creaturae excedit. Ergo videtur impossibile quod aliqua
creatura sit quae naturaliter habeat quod peccare non possit.
Solutio
Respondeo dicendum, quod nulli creaturae communicatum est nec communicabile
fuit quod peccare non posset per conditionem naturae suae. Cuius ratio
est, quia cum omne creatum dependeat sicut a causa sui esse a Deo, oportet
quod si sibi relinquatur deficiat; quamdiu autem causae influentiam recipit,
conservetur. Sed applicatio causati ad causam suam potest esse dupliciter: vel
ita quod sit in potestate causati a causa sua recedere quantum ad aliquid vel
non recedere, vel ita quod non sit in potestate eius: et primum pertinet ad liberum
arbitrium; quia hoc est essentiale libero arbitrio ut possit facere vel non
facere. Si autem causae suae non inhaeret, oportet quod deficiat; unde dicit
Augustinus, 8 super Gen.: «Homo Deo sibi praesente illuminatur, absente
autem continuo tenebrabitur»; et ideo impossibile fuit ut servata libertate arbitrii
alicui creaturae conferretur ut secundum conditionem suae naturae peccare
non posset: est enim quasi quaedam contradictionis implicatio: quia si est liberum
arbitrium, oportet quod causae suae possit inhaerere vel non inhaerere; et
si non potest peccare, non potest causae suae non inhaerere, et sic sequitur
contradictio. Sed naturae divinae, quae ex se rectitudinem habet, convenit per
conditionem naturae suae ut deficere non possit, sicut nec ab esse, ita nec a
rectitudine bonitatis; et quibuscumque hoc confertur ut per gratiam confirmentur
in bono, habent per donum gratiae, per quod filii Dei efficiuntur, et quodammodo
divinae naturae consortes.
|
|