Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 562


Solutiones
Solutio I
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod in Christo non est nisi una
persona, quae est ab aeterno; nullum autem aeternum convenit Christo secundum
quod homo, proprie loquendo, ut patet ex praedictis, dist. 5, quaest. 1, art. 1;
unde haec non est vera: «Christus, secundum quod homo, est persona»; nisi
replicetur suppositum hominis, ut dicatur: «Christus, secundum quod iste
homo, est persona»; hoc enim verum est.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod Christus, secundum quod homo, est substantia
rationalis naturae; sed secundum quod iste homo, est individua substantia
rationalis naturae; unde secundum quod iste homo, est persona; sicut secundum
quod iste homo, est Deus.
Ad secundum dicendum, quod etiam nec Petrus, inquantum homo, est persona,
sed secundum quod iste homo: quia haec non est per se: «Homo est persona»;
sed haec: «Iste homo est persona».
Ad tertium dicendum, quod ex hoc quod Christus operatus est secundum quod
homo et secundum quod Deus, sequitur quod in Christo sint duae operationes;
ita etiam si Christus esset persona secundum quod homo et secundum quod
Deus, sequeretur quod in ipso essent duae personae.
Solutio II
Ad secundam quaestionem dicendum, quod, sicut supra, dist. 6, quaest. 1, art. 1,
dictum est, individuum invenitur in substantiis et accidentibus. Secundum autem
quod in substantiis est, habet de ratione sui quod sit subsistens: non autem
secundum quod in accidentibus invenitur: et utroque modo invenitur in Christo;
tamen altero tantum modo praedicatur. Humana enim natura in Christo est
quoddam individuum; sed Christus non est illud individuum, sed est individuum
subsistens: et hoc modo accipiendo individuum, secundum quod de Christo
praedicatur, est in Christo unum tantum individuum sicut et una persona. Unde
sicut Christus non est persona secundum quod homo, ita nec individuum.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod Christus, secundum quod homo, est aliquid;
non tamen sequitur: ergo secundum quod homo, est aliquid universale vel particulare:
quia homini accidit esse universale vel particulare: unde haec est per
accidens: «Homo est aliquid particulare»; haec autem per se: «Iste homo est
aliquid particulare». Unde Christus non est aliquid particulare secundum quod
homo, sed secundum quod iste homo.

Torna all'inizio