Arnulfus Mediolanensis: Liber gestorum recentium

171


insidiis ex obliquo latentibus venenato figitur iaculo. Heu
senex ac plenus dierum maturam mortem exiguo preoccupavit.
/*
[4.] Illo autem tempore placitatur imperator in pratis
Roncalie. Discussis vero querelis pluribus legaliter multa
examinat. Ubi marchionem Adelbertum, de quo nimia fuerat
proclamatio, cum aliis flagitiosis captum ferreis iubet vinciri
nexibus; equidem digne satis. Deinde diebus multis modo
cum Ungris modo cum Leuticiis pro tempore confligebat.
De quibus omnibus nobiliter triumphavit victos tributo
coartans. Cuius unum insigne tropheum aurata indicat lancea

Torna all'inizio