quidem, sed per istum modum diffinitio et diffinitum aliqualiter
possent dici disparata quia alia est ratio diffinitionis ut diffinitio
est, et diffiniti ut diffinitum est.
Item quod dicunt tertio falsum est. Licet enim unum non
possit intelligi sine altero, tamen non oportet quod intelligatur
cum eo cum ista reduplicatione in quantum tale vel sub tali ratione,
quia alsoluta (sic) consideratio rei abstrahit ab omni speciali
consideratione. Unde si esset aliquis liber cuius subiectum esset
homo - puta in libro Gregorii Nazançeni qui fecit librum de
homine - non posset dici quod homo in quantum animal vel
sub ratione animalis esset ibi subiectum, quia tunc sequeretur
quod esset ibi subiectum animal et non homo, quia non determinaretur
ibi de homine nisi per attributionem ad animal. Et
simile dico etiam de rationali quod plus est. Sed esset ibi
subiectum homo in quantum homo et sub ratione humanitatis.
Et similiter in theologia Deus in quantum Deus et sub ratione
divinitatis est subiectum. Cui addendum est quod si in quantum
glorificator esset subiectum, tunc aliqua scientia humana
posset istam precedere secundum aliquam sui partem, puta quia
in libro De Deo , quem fecit Aristotiles, potest poni subiectum
|
|