quod positum est in Salerno; seu et monasterium Sancte Marie in 
territorio Marsicano, quod situm est in loco Apinianici una cum 
castris, cappellis, titulis, casis, terris, vineis, campis, pratis, pascuis, 
silvis, piscariis, molendinis, aquis, aquarumque decursibus, 
servis et ancillis ad prelibatum monasterium respicientibus in integrum 
Christi videlicet Martyris Vincencii, quod positum est in 
finibus Beneventanis. Statuimus insuper hac nostra preceptali auctoritate 
decrevimus, ut si aliqua intencio orta fuerit de rebus, et 
familiis eiusdem monasterii, liceat advocatorem suum per inquisicionem 
circa manencium liberorum hominum, sicut lex habet, hoc 
definire, et cum definitum fuerit, tunc demum ipsas res et familias 
pars predicti cenobii nostra preceptali auctoritate habeat atque 
possideat iure quieto. Precipimus preterea pretaxatum monasterium 
cum omnibus pretaxatis monasteriis ac cellis, rebus quoque 
ac familiis ibidem aspicientibus una cum fratribus, ac monachis 
ibidem Deo famulantibus sub nostre tuicionis munburdum. statuentes 
ut abbates et prepositi eiusdem loci, iuxta priscam consuetudinem 
ad communem utilitatem fratrum sua disponant, absque 
alicuius contradiccione. precipientes itaque iubemus, ut nullus 
dux, marchio, comes, vicecomes, castaldeus, seu quelibet regni 
nostri magna, parvaque persona res predicti monasterii invadere, 
seu omnes liberos et servos distringere, pignorare, seu molestare 
audeat, absque legali iudicio, neque pensionem ab eis iniuste exigere 
presumat. Si quis igitur huius nostri precepti confirmacionem
  |  
  |