Iohannes de Capua notarius fl. 1230-1260: Directorium humanae vitae

Pag 147


bonum socij vero eius malum, suo dolo et nequitia poterunt
me offendere donec interponent mihi odium et leoni. Nam
quando congrega[n]tur proditio et malignitas aduersum virum
eundem et innocentem, possunt vtique perdere ipsum,
quamuis sit ipse potens, illi vero debiles, sicut fecit
lupus et coruus et vulpes de camelo, qui, ingeminati contra
ipsum, superauerunt eum. Dicit ei D[imna]: Quomodo fuit?
Ait Senesba:
Parabola . Dicitur fuisse apud quendam locum secus
viam leo, cui erant tres socij, scilicet: lupus, coruus et vulpes.
Quadam vero die cum pertransierunt per illum locum
homines mercatores, reliquerunt ibi vnum camelum, qui,
cum egrotaret, non poterat se sustinere. Et perambulans camelus
peruenit ad leonem. Cui dixit leo: Ad quid venisti?
Cui respondit: Volo esse obediens regi et eius mandata adimplere.
Ait leo: Si meam diligis societatem et fueris mihi fidelis,
manebis mecum cum fiducia et quiete, nec timebis aliquod
malum. Stetit itaque camelus cum leone pluribus diebus.
Quadam vero die, cum venisset leo ad venandum, superuenit
ei elephas, qui cum pugnaret aduersus eum fortiter, momordit
eum elephas dentibus in multis locis, et cum a suis
manibus euasisset, ibat inuolutus sanguine et absque virtute,
donec peruenit ad locum suum, nec poterat deinceps venari
nec circuire terram.
Et factum est, cum esuriret leo et socii sui nec haberent
cibum, et deficiebat eis esca quam leo solebat eis exhibere,
factum est eis hoc valde molestum. Et contristatus leo
super hoc ait eis: Multum laborastis et indigetis cibo.
Cui dixerunt: Non dolemus tantum de personis nostris,
quantum de persona regis, considerantes defectum tuum,
et quod possemus aliquod bonum inuenire pro te cum
nostro exercitio et labore, quoniam laboraremus diligenter.

Torna all'inizio