Valla Laurentius: De falso credita et ementita Constantini donatione

Pag 102


amas me plus quam alii, ut fateris, pasce agnos meos;
iterum: si amas me, ut fateris, pasce oves meas; tertio:
si amas me, ut fateris, pasce oves meas. Et tu me iubes,
Cesar, capras etiam pascere et porcos, qui nequeunt ab
eodem pastore custodiri?
24 Quid, quod me regem facere vis aut potius Cesarem,
idest regum principem? Dominus Iesus Christus,
deus et homo, rex et sacerdos, cum se regem affirmaret,
audi de quo regno locutus est: “Regnum meum”,
inquit, “non est de hoc mundo. Si enim de hoc mundo
esset regnum meum, ministri mei utique decertarent”.
Et que fuit prima vox ac frequentior clamor predicationis
eius? Nonne hic?: “Penitentiam agite, appropinquavit
enim regnum celorum”, “appropinquavit regnum
Dei”. Cui comparabitur regnum celi? Nonne,
cum hec dixit, regnum seculare nihil ad se pertinere
declaravit? Eoque non modo regnum huiusmodi non
quesivit, sed oblatum quoque accipere noluit. Nam
cum intelligeret aliquando populos destinasse, ut eum
raperent regemque facereut, in montium solitudines
fugit. Quod nobis, qui locum ipsius tenemus, non solum
exemplo dedit imitandum, sed etiam precepto, inquiens:
“Principes gentium dominantur eorum, et qui
maiores sunt, potestatem exercent in eos. Non ita erit
inter vos, sed quicunque voluerit inter vos maior fieri,
sit vester minister, et qui voluerit primus inter vos esse,
erit vester servus. Sicut filius hominis non venit, ut

Torna all'inizio