Salimbene de Adam: Cronica

Pag 131


Quod alique civitates Lombardie, que erant ex parte imperatoris, iverunt ad
cavandum Scotennam, ut dirruerent Castrum Francum.

Porro millesimo supraposito, scilicet MCCXXXV, iverunt
Parmenses et Cremonenses, Placentini et Pontremulenses in
servitium Mutinensium ad cavandum Scotennam supra Bononiam.
Volebant enim quod feriret in Castrum Francum et dirueret
illud. Et nullus erat excusatus a laborerio. Nam alli fodiebant,
alii portabant, tam nobiles quam illi de vulgo.
Quod imperator misit elefantem suum in Lombardiam.
Eodem anno dominus imperator Fridericus misit elefantem
in Lombardiam cum pluribus dromedariis et camelis et cum
multis leopardis et cum multis gerfalcis et asturibus. Et transierunt
per Parmam, ut vidi oculis meis, et steterunt in civitate
Cremone.
De introductione imperatoris in Lombardiam, qui utinam non venisset!
Anno Domini MCCXXXVI, in mense Septembris, venit Fridericus
imperator et intravit in Lombardiam, contra voluntatem
illorum de Padua et de Vincentia et de Trivisio et de Mediolano
et de Brixia et de Mantua et de Feraria et de Bononia et de
Faventia. Cremonenses vero et Parmenses et Regini cum exercitibus
suis et CC milites Mutine fuerunt obviam ei; et transivit
flumen Mencii et Lolii, et cepit et destruxit Marchariam Mantue
et statim reedificavit et posuit Cremonenses custodes ad custodiendum
eam. Et ivit cum dictis exercitibus circa Mantuam et
obsedit eam per aliquot dies. Et cepit Mosum Brixie et dedit
Cremonensibus ad custodiendum. Et tunc illi de Gonzaga reddiderunt
terram Gonzage imperatori. Et in eodem anno ivit Vincentiam
et cepit civitatem et destruxit eam die primo intrante Novembre.
Et fecit compositionem cum Salinguerra et Ferariensibus.

Torna all'inizio