Paulus Camaldulensis: Introductiones dictandi

Pag 96


27. De macrologia.
Macrologia est longiloquium res non <ne>cessarias conprehendens,
ut ibi « legati non impetrata pace retro, unde
uenerant, domum reuersi sunt ». Paucioribus namque uerbis
competentius potuit dixisse « legati non impetrata pace domum
reuersi sunt ». Sciendum uero quia macron Grece, in
nostra lingua interpretatur longum; logos autem, sicut iam
diximus, locutio interpretatur, inde macrologia, scilicet longiloquium
dicitur res non necessarias conprehendens. A tali
quidem longiloquio cauere nos ammonet Oratius dicens:
Quisquis legitimum cupiet fecisse poema
audebit, quaecumque parum splendoris habebunt
et sine pondere erunt et honore indigna ferentur,
uerba mouere loco…
28. De tautologia.
Tautologia est locutio eandem rem licet diuersis uerbis
repetens, ueluti est
… si facta uirum seruant, si uescitur aura
aetherea, neque adhuc crudelibus occupat umbris.
Totum namque quod repetitur una res est, sed creb<r>o
sermone pronuntiata. Vnde merito tautos Grece, repetitio
dicitur Latine. Quapropter locutionem uerbis plurimis eandem
<rem> repetentem tautologiam uocamus. Hanc siquidem loquendi
consuetudinem, quam notificauimus appellare tautologiam,
nobis interdicit Flaccus dicens:
Obscurata diu populo bonus eruet atque
leuabit cultum et uirtute carentia tollet.
29. De enclipsi.
Enclipsis est defectus dictionis, in quo necessaria uerba
desunt ad perfectionem sensus demonstrandam, ut « haec
secum ». Tali quidem locutionis genere cum defuerit uerbum,
fit enclipsi et imperfecta remanet sententia. Quod ne fiat,

1



5




10




15




20




25




30

Torna all'inizio