: Chronicon Novaliciense

Pag 298

V


vector umidam faceret reliquias vestimenti. Is Fulcardus comiter
nostrum dilexit locum, quia monacus fuit.
<XXXV>. Eodem tempore, dum sollempnitas sanctorum Philippi
et Iacobi cęlebraretur, evenit in memoriam, ut ipsa die in
honorem sanctorum Aci et Acciole sollempnia missarum cęlebraretur.
Ignorabatur quando vel quo tempore sollempnitas horum
sanctorum celebrari debuisset. Itaque dum peracta memoria
illorum esset, omnes lucerne more congruo extincte sunt.
Mansionarius vero putans se esse illusus, extincxit iterum. Dum
a mensa surgeret, ecce iterum invenit omnes accensas. Ilico obstupuit.
Patefactum est ut ipsa die festivitas horum sanctorum
celebrari debuisset, quod per eos Dominus tam mira fieri voluit.
Unde factum est, ut per singulos annos in eodem die missa celebretur
ad altare, nomine illorum dedicatum. Hii vero digni duo
martyres apud prefatum locum tumbam possident.
<XXXVI>. Referam autem quid contigit Leoni Vercellensis
episcopo. Quod quodam tempore, dum usurpare vellet hanc abbatiam
simul cum episcopio sanctę Marię Eporędiensis ecclesię,

Torna all'inizio