Guido Faba: Ars dictaminis

382


CLXXVI.
De prepositionibus et adverbiis.
Per prepositiones incipere possumus, tam per illas que
accusativo casui serviunt, quam etiam ablativo. Item omnibus
adverbiis temporalibus in principio utimur, exceptis ubi et
tum quando interrogationem vel admirationem procedunt.
Item utimur quantitativis, qualitativis, et numerabilibus, et
optativo, ut utinam . De adverbiis autem similitudinariis hec
frequentius in principio solent poni «sic, quamvis, tanquam,
quemadmodum». De negativis hi duo, non et nunquam ,
principia esse possunt. Interiectionibus dolentis, admirantis et
gaudentis sepius utimur, et tamen omnes interiectiones
principia esse possunt. Item nota quod iste coniunctiones in
principio debent proprie poni, causales scilicet, ut «quoniam,
quia, cum, et ideo», et iste aversative «quamvis, quamquam,
et licet», ut: «Quamvis longo tempore tibi serviverim,
tu tamen habes me odio» .
CLXXVII.
Epistola que per venustam varietatem verborum
omnem circuit amicitiam.

Ad similitudinem vero quatuor partium mundi, quatuor
fiant epistolarum decursus, qui presentantes statum omnium
personarum, verborum prestant copiam et ornatum, quarum
prima hec est: «Mirabilem vestram gratiam deprecamur:
vestram dilectionem deposcimus; vestram liberalem gratiam
exoramus; vestram bonitatem multiplicatis precibus flagitamus;
vestram circumspectam prudentiam rogitamus; vestre
benignitati, probitati, sapientie, caritati, prudentie, discretioni

Torna all'inizio