Dei incorruptela. Ergo isti non possidebunt  
illud. 
37. AMBROS.  Seminatur corpus animale . Animale 
corpus est, dum cibis sustentatur, ut vivat;  
spirituale, cum nihil horum indiget conversum in  
vitam. 
38. LANFR.  Seminatur corpus animale . Essentia  
illa qua humanum corpus vivificatur, ex qua sui  
parte vivificat et terrena appetit, anima dicitur. Ex  
qua autem sui parte, ratione utitur et Deum diligit,  
rationalis appellatur. Hinc dicitur: Seminatur in  
terra corpus animale, id est corruptibile quod terrena  
appetebat, surget corpus spirituale, id est, voluntatem  
spiritus per omnia faciens, neque spiritui  
resistens. 
39. AUGUST. ( ibid. ).  Si est corpus . Intelligitur ergo  
corpus animale dici simile caeteris animalibus, propter  
mortis dissolutionem et corruptionem, quae  
quotidie cibo reficitur, et postea separata, animantis  
compago [ al. , compage] dissolvitur. 
40. LANFR.  Si est corpus animale . Cum dicitur  
corpus, frustra adderetur animale, nisi esset aliud  
corpus spiritale, ad cujus discrepantiam vocaretur  
animale. 
41.  Sicut scriptum . Deest assumptio, si est corpus  
animale, et hanc probat. 
42.  Factus primus homo . Habuit primus homo  
animam vitalem et spiritualem, id est, rationalem,  
secundum quam Adam et qui ex eo orti sunt victuri  
erant. 
43.  Novissimus Adam . Habuit novissimus Adam,  
id est, Christus, animam vitalem et spiritualem, sed  
illius tantum partis mentionem facit, secundum  
quam ipse Christus et imitatores ejus magis victuri  
erant. Nec hoc in Genesi scriptum reperitur, sed ab  
Apostolo superiori sententiae additur. 
44.  Sed non prius quod , id est; prius terrena 
  |  
  |