Guido Faba: Ars dictaminis

349


LXXXXI.
De signis petitionum.
Item nota quod ista sunt signa petitionis «eapropter, quapropter,
cuius rei causa, quamobrem, hinc est, profecto, verum
quia, quocirca, qua de re, quare, ergo, igitur, itaque, idcirco,
unde, hinc est, proinde est, ideo» et similia. Et post primam
distinctionem petitionis in principio sequentis distinctionis
debet sequi «quatenus» vel aliqua alia coniunctio adiunctiva,
sequente modo similiter subiunctivo. Exemplum: «Quare
dominationi vestre supplico quantum possum, quatenus me
vestrum famulum habere dignemini commendatum».
LXXXXII.
De signis divisivis.
Item valde utile et necessarium est unum significatum
ab alio scire dividere ut, cum plura dicis diversa, signa
convenientia ponas; et sint ista «ad hoc, preter
hoc, preterea, insuper, super eo, vero», et similia. Nam
sicut humanum genus per dominos et potestates regitur, sic
dictiones per sua capita, idest signa, in epistola ordinantur.
LXXXXIII.
De brevitate dictaminis.
In dictamine labora esse brevis, et videas ne sis obscurus.
Brevitas est, in qua nullum nisi necessarium assumitur
verbum.

Torna all'inizio