Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

184


Salomon: "Sapiens mulier edificat domum suam, insipiens manibus
suis eam destruet". et ideo vir multum laborare
debet ut uxorem bonam et sapientem habere possit. et quamvis
uxor sapiens detur a Deo, quia, sicut dicit Salomon, domus et divitie
dantur a parentibus, a Domino autem proprie uxor prudens,
debet tamen vir accepturus uxorem diligenter requirere de eius
moribus et conditione. istud autem qualiter fieri debeat ostendit
sanctus Iohannes Crisostomus, dicens quod ille qui vult
uxorem accipere, debet considerare si illa puella, quam vult accipere,
habet ambos parentes bonos vel ambos malos, vel unum bonum et
alterum malum. si ambo parentes sunt boni, secure eam accipiet,
quia bona arbor fructus bonos facit. si ambo sunt
mali, omnino eam dimittat, quia non potest arbor mala fructus
bonos facere. si vero alter est bonos et alter malus, quid facturus
sit timeat et videat diligenter. verumtamen, si pater est malus

Torna all'inizio