IN SECUNDUM SENTENTIARUM DISTINCTIO 25
DIVISIO TEXTUS
Postquam determinavit de libero arbitrio, ostendendo quid sit, et consequenter
de aliis potentiis animae, ut ostenderet in quibus liberum arbitrium poneretur;
hic determinat quasdam liberi arbitrii conditiones; et dividitur in partes duas:
in prima ostendit, quorum sit liberum arbitrium ut obiectorum; in secunda,
quorum sit ut subiectorum, ibi: «Et quidem secundum praedictam assignationem
in his tantum videtur esse liberum arbitrium qui voluntatem mutare et in
contraria possunt deflectere». Circa primum duo facit: primo ostendit quod
liberum arbitrium se habet ad utrumque oppositorum; secundo, quod est tantum
futurorum contingentium, ibi: «Hoc autem sciendum est». Et quidem
secundum praedictam assignationem dividitur haec pars in duas: in prima
ostendit, quorum sit liberum arbitrium quia Dei, Angelorum et hominum; in
secunda, quomodo in hominibus diversimode invenitur secundum diversos status,
ibi: «Ex praedictis perspicuum fit quod maior fuit libertas arbitrii prima
quam secunda». Circa primum duo facit: primo inducit obiectionem, quod liberum
arbitrium non sit in Deo, nec in beatis; secundo determinat veritatem, ibi:
«Sed quod Deus liberum arbitrium habeat, Augustinus docet». Et circa hoc duo
facit: primo determinat quantum pertinet ad Deum; secundo quantum pertinet
ad Angelos, ibi: «Angeli vero, et sancti... libero arbitrio non carent». Circa primum
duo facit: primo ostendit quod liberum arbitrium est in Deo; secundo
quod non eodem modo est in Deo sicut in aliis, ibi: «Sed aliter accipitur liberum
arbitrium in creatore quam in creaturis».
«Ex praedictis perspicuum fit quod maior fuit libertas arbitrii prima quam
secunda». Haec pars dividitur in duas: in prima ostendit quomodo secundum
diversos status liberum arbitrium accrescit vel minuitur in omnibus: et quia
hoc ratione diversarum libertatum contingit, ideo in secunda parte distinguit libertatem
arbitrii, ibi: «Est namque libertas arbitrii triplex». Circa primum tria
facit: primo ostendit ex praedictis quod libertas arbitrii quandoque maior,
quandoque minor invenitur; secundo distinguit status hominis, secundum quos
libertas variatur, ibi: «Et possunt notari in homine quatuor status liberi arbitrii»;
tertio inducit quoddam corollarium ex dictis, ibi: «Unde manifestum est
quod praeter alias poenalitates pro peccato illo incurrit homo poenam in corruptione
et depressione liberi arbitrii».
«Est namque libertas triplex»; dividitur haec pars in duas: in prima ostendit
multiplicem arbitrii libertatem; in secunda ostendit quae sit causa uniuscuiusque,
ibi: «Libertas autem a peccato et miseria per gratiam est». Prima dividitur
in duas: in prima ponit libertatis distinctionem; in secunda inducit quamdam
conclusionem ex praedictis, ibi: «Ex praedictis iam apparet in quo per peccatum
|
|