Caput IV - Qualiter a Papa regulam et praedicandi auctoritatem
accepit; in solitudine refectus est; perpetuo pauper esse
et proximis proficere statuit; et quam districta se et suos vigilantia
custodivit.
21 Cernens igitur beatus Franciscus passim accrescere numerum
fratrum, plenius illis exposuit cordis sui propositum, necnon et
divinae revelationis arcanum. Brevi ergo regulam sermone conscripsit,
interpositis in illa sacris Evangelii verbis, ad cuius perfectionem,
quantum poterat, anhelavit. Desiderans autem quae scripserat
a summo Pontifice confirmari, undecim quos habuit secum fratres
assumpsit et Romam cum illis duodecimus ipse perrexit. Quo
perveniens, ad quemdam ex episcopis cardinalibus, virum probatum
et discretum, accessit, eique per ordinem adventus sui causam plenius
explanavit. Qui, diligenter audito pauperum Christi negotio
etsi propositum tam laudabile non immerito commendaret, in primis
tamen illi suggessit, ut ad vitam eremiticam sive monasticam se transferret.
Sed famuli Christi constantia coepto perseveranter insistens,
persuasiones huiusmodi quanto poterat humilius non admisit
Qui et usque adeo tandem Domino cooperante praevaluit, donec
eodem episcopo fideliter procurante, ad summi Pontificis audientiam
res pervenit. Concomitabatur quoque beatum virum divina providentia
in omnibus quae agebat, et securum per crebras revelationes
|
|